# Acta eruditorum 1729 40-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, VIVAT CHRISTIANVS WOLFIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/40-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/40-2

& Calendarium Julianum, sive stylum veterem usurpavi, & altitudinem hydrargyri in barometro digitis Londinensibus, partibusque eorum decimalibus expressi, nec vim venti sensu aestimatam numeris persequi neglexi. Ceterum, ut chartae spatium lucrifacerem, duas vel tres uniuscujusque diei observationes in unam congessi lineam, ita ut horarum singulis diebus adscriptarum prima matutina, altera ipsa meridiana, tertia denique velpertina intelligenda sit; quibus totidem deinde hydrargyri in barometro altitudines respondent. Diem XXVNOV. & I Decemb. quorum altero minimam, altero maximam hoc anno altitudinem habuit hydrargyrum, asterisco (*) in margine notavi. Reliqua non possunt difficilia esse interpretatu. Thermoscopii itemque pluviae collectae altitudinem omisi: alteram, quod ejus observandae oportunitate destitutus essem; alteram, quod thermoscopiis & meis & plerisque adhuc usitatis parum confido: quorum accuratius conficiendorum ac dividendorum novam methodum, a me excogitatam, propediem fortassis eruditorum judicio exponam. Nunc de praecipuis quibusdam procellis ac tempestatibus, in ipso Diario breviter annotatis, addendum aliquid censeo. cal Die XI Jul. st. v.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
