Latin
VOYAGE HISTORIQVE DABISSINIE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 400
Unproofread scanNot analysed yet
V descripto, patria Wiligisi (quam Schoningen, non Stromingen, appellandam esse concedamus! Saxoniae Villa vocatur: haec denominatio vero non convenit Scheningae Autoris nostri patriae; quippe quae jam inde ab Heinrici Aucupis aetate urbis vel oppidi nomen decusque gessit, vid. p. 12 optime vero pago Schoningen. Huc accedit, quod pagus Schoningen ab antiquo Dioecesi Moguntinae subjectus fuit; oppidum vero Scheningen ad Episcopatum Halberstadiensem spectavit: ut adeo facile credi possit, jam inde a puero propiorem Wiligiso aditum ad Moguntinam, non ad Halberstadiensem Ecclesiam Scholamque praebitum fuisse. Sed haec, cum levia sint, minime impediunt, quin Viri doctissimi opera in gloriam patriae suae tam alacriter impensa, omnes laudes nostras longe exsuperet, &eruditorum applausum suo jure sibi deposcat. LIVINI MEVERI,