Latin
ERDIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 423-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERDIORUM, publicata Lipsiae Calendis Octobris Anno MDCCXXIX. CHRONICON HISTORIAM CATHOLIcam complectens, ab exordio mundi ad Nativitatem D. N. Jesu Christi, &exinde ad annum à Christo nato LXXI. ex sacris Bibliis, ceterisque probatae fidei Autoribus seriem Historiarum omnis Aevi secundum tempora digestarum, EDWARDUS SIMSONIUS, S. T. D. Collegii Sanct. ac individuae Trinit. in Acad. Cantabrigiensi quondam Socius, contexuit in septem partes distributam, &c. additur in universas Chronici partes Index alphabeticus. Omnia recensuit, &Animadversiones adjecit PETRUS WESSELING. Lugduni Batavorum, apud Johannem van der Linden, 1729, fol. maj. Alph. io plag. 6. L. Wesselingius de Edwardi Simsonis, historiarum antiquarum apprime docti, Chronico, iam olim 1652 Oxorii in sol. edito, egregie meritus est. Non enim librum tantum multis, eruditissimis etiam, Viris hactenus haud satis cognitum, &inventu difficilem, omnium manibus restituit: sed eum quoque novis ubique vel eruditionis suae, vel aliorum, luminibus illustravit, atque adeo aetati hodiernae attemperavit. Erat omnino Edwardus Simsonius linguis Orientalibus, Graecaque ac Latina, rebus item Chronologicis, Astronomicis &Geographicis mirifice excultus; quibus instructus subfidiis, tantae molis Operi concinnando suffecit ipse, si quisquam alius, egregie. Neque res solas ecclesiae enarravit hic, ut forsan aliqui crediderint, sed Assyriorum, Babyloniorum, Medorum, Persarum, Macedonum, Graecarum inprimis rerumpublicarum, &Romanorum, gesta quaecunque ordine chronologico complexus est. Apprime vero illis, qui Usserii Annalibus adsueti sunt, prodesse videtur; cum &eandem paene habeat rationem chronologicam usque ad Christi aeram, scilicet annos IVSIƆIII, uno nempe ex Usterii computo deficiente, &illius amplissimum sit in multis arnis supplementum. Graeca enim, a Varrone μυθικὰ dicta, inprimis quantum fieri potest accuratè exposuit; in Persicis vero, Macedonicis, Romanisque amplior est, quam ab Annalium scriptore expectari possit.