Latin
423.5 to 423.8
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 423.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vetita dein libri lectio publico typisque excuso Senatus Decreto mense Aprilis hujus anni Neapoli dato, &in omnibus illius regni civitatibus promulgato, quo ipso libelli istius tanguam famosulimi lectione, usu aut quavis alienatione universi imperii cives, cujuscunque sint status aut conditionis, prohibiti sunt, illisque, qui secus fecerint, si nobiles sint, relegationis, si plebeji, remorum poena constituta. Eodem etiam die altera Sanctio pragmatica publicata est a Comite de Harrach, qua veteres leges, situ ferme exoletae, quae de imprimendis in regno libris, deque exteruis huc comportandis, salubriter statuerunt, ne scilicet quicquam horum fieret sine regia autoritate, eorumque, quibus ea cognitio incumbit, examine &concessu, renovatae penitus sunt ac restitutae. Ea res omni populo regnique proceribus fuit gratissima, &Comiti inprimis memorato communem omnium amorem plausumque conciliavit. Haec autem ad se quoque pertinere cum intelligeret venerabilis Deputatio, ut dicitur, Sancti Officii, nonis Majis in aedibus S. Laurentii conventum super ea re celebravit. Nam inter cetera mendacia, quibus venenatus libellus a capite ad calcem scatet, haud ultimum illud est: Horrendum Inquisitionis tribunal, vulgo Sancti Officii, quod, ut a majoribus per manus accepimus, propter extraordinariam, hoc est, abnormem, ac vesanam agendi judicandique methodum, fidelissimo huic nostro communi perniciosa quavis clade odiosius semper fuit, paucorum solummodo, privataeque conditionis civium pertinacia fieri, quo minus his pedem figat. His animadversis Ordo ille aequum censuit, adiri Proregem, cumque doceri, quales in ipsum sint civium animi, quamque constans semper ac perpetuum fuerit Neapolitanorum adversus Inquisitionem odium, simul &gratias eidem agi de prohibitione libri, universo regno perniciosissimi. Ac ne forte haec nobilium tantum videretur sententia; placuit eidem Collegio in proximo conventu habito X Kal. Jun. rogari tribunum plebis, ut opportunam à Prorege horam comiter eliceret, qua ipsi praesenti gratias persolvere possent, interprete Piccolomineo Vallensium Principe. Humanissime exceptus ille a Prorege, compellandi veniam ex voto impetravit. Igitur omnia publice &solenniter peracta, vicesque oratoris SR. Piccolomineus egregie sustinuit. Isla, ex publicis Actis ex Italia ad nos transmissa, fide omnino dignissima, Lectoribus nostris scitu non iujucunda fore existimavimus. NG. X.