# Acta eruditorum 1729 426

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERDIORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/426

Pari modo ipsi ad sermonis cultum, vim ingenii, rerumque delectum nihil defuit. Interim tamen aequum erat medio superioris saeculi tempore suscepto labori, quem inde ad nostra usque tempora pertinaci studio eruditissimi Viri persecuti sunt, colophonem, quem dicunt, addere. Neminem enim fugit, quid Marmorum Oxoniensium cultores, deinde Marsbamii, Perizonii, Pagi, Dodwelli, Lloydi, Vaillantii, & alii innumeri hac in re moliti sint: quorum inventas historiae veritates novas brevissimis, ut par est, verbis Cl. Wesselingius ubique adscripsit. Deinde plurima etiam de sua penu ipse addidit: quorum specimen dabimus. Primum enim citata ab Autore, & non satis accurate allegata, veterum loca diligenter evolvit, & cum rebus ipsis contendit. Cuni Simsonius Platonem in Protagora carnis comesae testem citaret, qua antiquissimi hominum vesci fuerint soliti, ostendit Wesselingius tum in Protagora non extare locum, tum etiam ex L. VI, de Legib. contrarium videri posse. Potuisset autem Simfonius id ipsum autoritate Diodori Siculi evincere, qui Aegyptios antiquissimos & carne & pellibus usos L. Ip. 54 diserte dicit. Deinde saepius inventam ab Simsonio veritatem, novis, & quidem suis, argumentis munit; quemadmodum verbi causa in Colossi Rhodiorum casu factum; quem ad annum V. C. DXXV contra sententiam Orolii, Hieronymi, & Scaligeri, Simsonius retulit. Cum enim illi eundem anno V. C. DXXXI insigniverint, Cl. Wesselingius ostendit, id fieri non posse nisi insigni παραχρονισμῶ. Id enim temporis Seleucum Callinicum non amplius superfuisse, qui tamen Autore Polybio Rhodiis ob hunc motum plurima condonasset. Hac occasione corrigit etiam Leonis Allatit errorem, qui Colossum Vespasiani tempore instauratum dixerat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
