# Acta eruditorum 1729 429-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, HISTOIRE DE LA VILLE DE PARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/429-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/429-2

quae antehac Corrozet & de Bonnefons, tum du Breul, le Maire, ut & Germanus Brice, cujus quidem Descriptio lectu non inucunda atque ideo omnium plausu excepta est, quod tot ejus novae auctaeque editiones novam continuo lucem urbi afferrent, & Malingre, cujus Annales satis prolixi debitum cultum postulant & non nisi ad A. 1640 pertingunt, tentarunt (ut taceamus Virum apprime eruditum La Mare, qui in opere de Politia urbis hanc quidem historiae partem magna doctrina absolvit) pleraque intra mediocritatem subsistunt. Optime itaque consuluit patriae illustrissimus Bignonius, qui cum esset Mercatoribus Parisiensibus praefectus, illis persuasit facile, ut Michaeli Felibien, edita Abbatiae S. Dionysii, in qua vivebat vir religiosus, Historia elegantissima celebri, Historiae Parisiensis condendae provinciam demandarent. Aggressus is est opus hoc A. 1711, eoque labore per octennium continuato, rem deduxit ad A. 1661, cum oneri tandem succumbens d. 25 Sept. 1719 quinquagesimo sexto aetatis anno decessit, & tum hanc Historiam, tum alia, ut vitam S. Anselmi, quam editioni parabat, reliquit oppido imperfectam. Hinc Lutetiam evocatus A. 1719 Cl. Lobineau alacriter continuandam limandamque suscepit Historiam illam, Viro docto de Varigni, quo olim & Felibienus Secretario usus fuerat, per triennium opitulante. Ita frigentibus licet paulatim civibus, quod calamitati temporum imputant, opus ursit Lobinavius, tanto quidem magis, quod publice spem facerent typographi quidam de edendis Cl. Viri de Sauval Antiquitatibus Parisinis, quas hactenus in MSto delitescentes frequenter in suos usus converterat Fr libienus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
