Latin
HISTOIRE DE LA VILLE DE PARIS
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 430
Unproofread scanNot analysed yet
Prodiit ergo opus elucubratissimum, quod non typo modo &charta, sed &tot figuris bellissimis, antiquitates inprimis, ac novos urbis prospectus, per aliquot tabulas quandoque continuatos, ut &ipsam urbis topographiam satis luculentam repraesentantibus superbit. Praemissae sunt Historiae ipsi, quae duobus nunc Voluminibus comprehenditur, duae dissertationes, altera, documentis etiam rarissimis instructa, de origine Curiae &corporis municipalis Parisiensis, Autore le Roy, rerum harum peritissimo, altera, quae, ni fallimur, ab ipso Lobinavio addita est, eleganter exponit antiquitates nonnullas A. 1711 demum in urbe detectas, quam legisse neminem poenitebit. Additus quoque sub finem Historiae Index Chronologicus Regum, ac praecipuorum magistratuum ac officialium Parisiensium, quem excipit Index rerum alphabeticus ita nova plane ratione dispositus, ut simul sit chronologicus, &singulari adeo lectori usui esse possit. Quae vero supplenda, edito jam libro, reperit Cl. Editor, ea in Praefatione addidit. Ceterum accessere tres omnino Tomi selectissimis docuientis inde ab A. 918 ad nostram aetatem pleni, &facile plura addi poterant, nisi rescissa ab Autoribus fuissent longe plurima, quae alibi jam exstabant. Interim non dissimulatur, quosdam morosiores in conferendis symbolis fuisse; quantum vero e Bibliothecis, Coisliniana, Harlajana, S. Germani de Pratis, &virorum doctorum, Maillardi &de Fourqueux, subsidii allatum fuerit, ex Praefatione singulari Tomis his praemissa patet. Habes hic non modo diplomata vetustissima eaque magni momenti, sed &alia quaedam, ad quae in Historia aliquando provocatum est, qualis est Dissertatio, quae primo statim loco exstat, de Iside &Cybele, occasione nominis Parisiorum; cumque in diplomatibus, Latinis maxime, multa verba &phrases obsoletae occurrant, egregiam operam praestitit, quisquis Glossarium eruditum subtexuit, quod utique magno fructu cum monumentis ipsis contuleris. Sed haec, quae ad historiam libri pertinent, Lectores nostros ignorare noluimus, speciminibus quidem proponendis νν ἄρὶ τοῖ eo lubentius supersedentes, quo serius ad nos liber quantivis pretii allatus &quo magis omnibus de Duumvirorum celeberrimorum, Felibieni &Lobinavii, viribus &doctrina cognitum est &perspectum. COMMENTARIORUM ACADEMIAE SCIentiarum Imperialis Petropolitanae Tomi I. Recensio continuata. Conf. Acta Ecud. M. Augulli, hujus Anni pag. 337. Athematica in Opere augusto contenta nuper recensuimus: Mnunc de Physicis &historicis dicemus. In Physicis nova quaedam plantarum genera exhibet Buxbaumius.