# Acta eruditorum 1729 433

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, HISTOIRE DE LA VILLE DE PARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/433
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/433

Scopus est habere barometrum, quod variationes gravitatis etiam minores indicet; nihil a tubi inaequalitate incommodi patiatur; nihil a diversitate ascensus & descensus Mercurii; quod expansiones & condensationes a calore & frigore oriundas discernat ab effectu gravitatis; quod non indigeat mensura diametrorum in tubis; in quo oscillationes ininimum impedimenti faciant; quod ab exhalatione, putredine, congelatione &c. nihil patiatur; quod paratu non sit difficile; quod denique examen suae exactitudinis secum vehat. Constructionem his verbis docet: Assumatur barometrum vulgare simplex recurvum: annotetur in illo locus supremae altitudinis. Attendatur autem, ut non plus Mercurii sit in tubo & vasculo, quam ut ille in parte recurva attingat locum tribus minimum lineis inferiorem vasculo, quando ad summam possibilem altitudinem ascendit. Potest autem loco istius altitudinis assumi quaecunque nonnihil major illa, quam Mercurius ad summum attingit. Affigatur hic tubulus tabulae teneae latitudinis non multo majoris, quam est ipse tubus. Dividatur illa in pollices & gradus, incipiendo a loco illo, qui tribus minimum lineis vasculo inferior paullo ante constitutus est. Excavetur etiam haec tabula, ut tubus eidem quasi immitti possit, non omnino tamen, sed pro sui dimidio, sic ut tubus ubique stringat divisiones ex utroque sui latere in tabula factas. Immergatur tabula cum tubo v. gr. in aquam, donec Mercurius attingat locum summae possibilis altitudinis & notetur, ad quam profunditatem tubus, sub aqua inersus sit. Si fiat: uti gravitas Mercurii ad gravitatem aquae, ita altitudo aquae supra lineam infimam ad profunditatem Mercurii sub linea suprema; haec quarta proportionalis a tota altitudine sublata relinquit veram Mercurii altitudinem, ad quam dato tempore per atmosphaerae gravitatem suspensus haeret. Inquirit tandem Bülffingerus in ulum barometrorum sensibiliorum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
