Latin
ACTAERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 435
Unproofread scanNot analysed yet
Ductus ipse admodum simplex erat, sed magnitudine sua elephanto respondens. Ejus longitudo fere 4 ped. diameter 4 lin. Nullas in eodem valvulas deprehendit. Majerus lucem borealem describit, quae in borealibus istis oris tam frequens est, ut nec vulgus eam amplius admiretur. Duplicem constituit speciem. Prima vulgaris est, sub arcus forma septentrionem occuparis, radios sive virgas lucidas ad verticem mittens &luce quieta splendens. Altera rarior coeli in versus omnes plagas occupat, in partes divisa, quibus brevissimae aut nullae, ut plurimum virgae adhaerent, splendor ejus ut plurimum undulare videtur. In prima specie altitudinem arcus, cujus concavitas horizontem respicit, nunquam 40 gradibus majorem, nec amplitudinem crurum ultra semicirculum observavit. Arcus quo depressior, eo regularior ejus rotunditas. Novi saepe arcus generantur vel altiores, vel humiliores priori; sed qui semper cum priori coalescunt. Spatium intra arcum &horizontem conclusum semper est tenebricosum; stellarum tamen radios clarissime transmittit. Arcus margo interior plerumque obscurus, exterior lucidus. Virgae &interdum latiores tractus lucidi in longum exporrecti margini exteriori insistunt ac debilius lucent, omnes recta ad verticem tendentes, quem saepe contingunt, interdum trajiciunt. Virga quaelibet ejusdem fere latitudinis in fine ac in principio, splendoris sere aequabilis. Duratio unius incerta, ordinarie 10 circiter minutorum secundorum. Ortus &interitus ut plurimum subitaneus. Interdum, sed raro, integrae non sunt, sed in frusta quasi dissectae. Moventur plerumque aut versus ortum, aut versus occasum, mox tardius, mox celerius, ita ut sese mutuo assequantur, vel cursu antevertant. Interdum rarae sunt, interdum nullae, interdum copiosae, arcu existente eodem. Stellae ubique apparent, excepto obscuro arcus margine interiore. Nubes subinde sunt luce boreali altiores, subinde eadem inseriores. In secunda specie primo adspectu coelum flammis conflagrare videtur. Lucidae nubeculae hinc inde dispersae, quae mox gau