# Acta eruditorum 1729 437

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/437

Vir juvenis pugnis cum altero sese exercens subitò cum mortuus esset, abdominis tegumentis vix incisis, tanta cruoris exiit copia, ut pelves omnes praesentes vix sufficerent. Haemorrhagiae hujus lethalis causa deprehensa est ruptio lienis in medio ea parte, qua stomacho obversus est In Classe Historica comparent Orationes tres Theophili Sigefridi Bayeri; quarum prima est de Origine & priscis sedibus Scytharum, recitata in Academia Scientiarum Imperiali Petropolitana M. Mert. 1726. Occupatus est in hac Clarissimus Autor, in restiluenda veteri gentis Scythicae origine atque memoria, definiendlisque sedibus, quod etiam haud infelici successu praestitit. Nec dubitandum, omnibus doctis hanc operam fore probatam, quia ex illa inprimis terrarum regione, in qua olim Scytharum nomen maxime viguit, res nobis illorum illustratae traduntur. Ante omnia Autor sibi cavendum existimavit ab errore, omnibus ferme, qui de rebus Scythicis commentati fuerunt, communi, qui nimium nomen Scythicum, vastissimis quoque spatiis, extenderunt, gentesque inter se invicem mire miscuerunt, Ideoque nequaquam ex eorum stirpe Sarmaticas, Russicas & Sclavonicas gentes, aut Hunnos veteres, nostrosque Hungatos, aut denique Tartaricos populos reperit, sed Lithuanos, & veteres Prussiae incolas, Curones, Livones, Aestios, Fennos, Lappones, paucosque alios. Non cum Samuele Bocharto a Magogo Japeti filio Scythicam gentem ortani putat, sed ostendit, Josephum, primum hujus sententiae autorem, ex male intellectis capp. 38 & 30 Ezechielis, qui terram Magog inter Tanaim atque Volgam collocat, eam hausisse, cum tamen idem ille plane contrarius sit huc opinioni. Profitetur Clarissimus Autor, non liquere satis de primis Scytharum parentibus; id tamen argumentis haud levibus conjici posse, majores eorum ex Armenia descendisse, ac demum instantibus aliis populis ad mare Caspium, Septentrionem versus, & ad Volgam, Massagetas juxta & Issedones degisse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
