# Acta eruditorum 1729 442

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/442
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/442

Quod Seleuci consilium Autori non tantum videtur pertinuisse ad utriusque maris conunctionem, verum etiam ad munimentum regni adversus barbaras gentes: concludit igitur ex his, si ab Antiocho Sotere, aut Antiocho Theo murus primum sit ductus, non mirum esse, quod Alexandri dicatur, cum quaedam, quae ejus ἐπίγονοι gesse. rint, ipsi adscribantur: interim murum eo tempore, cum devictis Ponti Regibus in Romanorum ditionem pervenisset, jam concidisse, inde credibile esse, quia mentio ejus nulla apud illos, qui portas tamen Caucaseas non ignorarunt, injiceretur. Ad calcem Operis subjicitur Diarium observationum astronomicarum: id quod & in Tomis sequentibus observabitur, eo potissimum consilio, ut tempus suppetat recipiendis exterarum regionum observationibus, respondentibus illis, quae quolibes anno fient Petropoli in Observatorio Imperiali, aut aliis in locis imperii Russici. In primo hoc Tomo non recensentur nisi observationes Satellitum Jovis, quorum ope stabilita fuit differentia meridianorum Petropolitani & urbium totius Europae celeberrimarum. Observationes istae factae sunt a fratribus Josepho Nicolao de LIsle & Ludovico de LIsle de la Croyere. Differentia Meridianorum Parisiensis & Petropolitani temporaria inde colligitur 1h. 51 50: unde cum R. P. Feveillee per observationes in insulis Canariis A. 1724 habitas longitudinem Parisiorum respectu partis maxime occidentalis in insula Ferri, invenerit praecise 20 graduum, vera longitudo Petropoleos a primo meridiano per insulam Ferri transeunte in gradibus elicitur 4757 30. Differentia Meridianorum Petropolitani & Bononiensis temporaria prodit 1h. 16 6; differentia vero temporaria Petropolitaui & Ulyssipponensis a h. 38 7 seu in gradi

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
