# Acta eruditorum 1729 445-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JO. FRIDERICI WEIDLERI OBSERVATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/445-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/445-2

ante & post eclipsin diebus facta. Quoniam autem in aedi bus meis intra urbem, ob humilem lunae situm, eclipsin contemplari haud poteram, contuli me in villam meam suburbanam, ubi liberrime, a principio usque ad finem, raro spectaculo jucunde frui datum fuit. Interim cum horologium oscillatorium ex Museo eodem mecum portare nollem, ne periculo erroris, qui in specula Parisi ensi plurimis experimentis detectus est, teste Hireo de Usu tabul. Ludovic. p. 102, imè exponerem, adhibui in ipsa ob servatione horologium parvum exploratae virtutis Londinense, idemque cum oscillatorio correcto, ante & post eclipsin diligenter comparavi. Atque eam ob causam, non nisi dimidiam vel tertiam partem minutiae unius tempoporis, superioribus numeris significare licuit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
