Latin
CHRISTIANI GOTTLOB HALTAUSII
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 448
Unproofread scanNot analysed yet
exposuerunt, plures recenseri possunt autores, in vulgus noti, &inter ineditos Godofr. Ilmannus, cujus autographum est in Bibl. Mencken. sed qui hoc argumentum ad studium diglomaticum German. accommodaverit nominari potest nemo. Hinc operae pretium fuit &labor homine Germanico dignus, in eo vires &industriam exercere; quod Cl. Autor hujus scripti praestitit. Dividitur illud in Calendarium Generale &Speciale; in illo nomina Mensium, Dierum Hebdomadis, Quatuor Pemporum, Vigiliarum &c. proferuntur; in hoc vero peculiaria nomina Dierum ac Festorum anni. Eximius nominum illorum numerus, quibus Germani quondam in designandis temporibus usi sunt, proponitur &explicatur; quorum ratio saepe ita est abstrusa, ut Viros Clarissimos aut fugerit aut in errores induxerit. Exemplo est Dominica Circumdederunt, als men die Meyde verbutet, quam quidem B. Tenzelius aliis relinquit explicandam, Autor verò de velandis monialibus interpretatur, addita per digressionem vocis Butteil derivatione; item deweise Sountag, quam omnes pro Dominica in Albis habent, sed loca clarissima diserte probant, esse Dom. Invocavit; porro unser Frauen Latern. Tag non Festum Candelarum seu Purif. est, sed Nativ. Mariae. Unde satis intelligitur, quam facilis error atque confusio sit in ejusmodi nominibus; quod amplius etiam ex multis vocabulis der Fastnächte demonstrari pollet, ad quae Nasonis verba Met. II, v. 3 seq. leviter mutata pertinent: —-Facies paene omnibus una est, Sed diversa tamen, qualem decet esse sororum. tamen Nihilominus haec omnia solicite distinguit Autor, nec (quod ingenne fatetur) omnes, eluctari potuit difficultates. Relinquit judicio eruditorum, annon der wenige Rinn. Abend ad diem Jovis ante Esto Mihi, Aller Maun. Fastnacht ad Dom. Invocavit, unser Fr. Mittel. Messe ad Fest. Visitat. Mariae sint referenda? Petit item a Lectoribus, ut vel novis nominibus vel meliore jam propositorum ordine aut explicatione auxilium sibi setant, quo copiosius &accuratius aliquando adornari possit Catendarium.