Latin
SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 45
Unproofread scanNot analysed yet
Menckenio nostro, cum obiter eosdem evolveret, natae; qui prolixiori collectionis hujus commendatione, cujus spem publice secerat, usurus erat, nisi graviores occupationes eum ab instituto revocassent. Leuthingeriana comitantur Zachariae Garcaei successiones familiarum atque res gellae Illustrissimorum Praesidum Marchiae Brandenburgensis, ab A. 92) ad A. 1582; Opus, ut diximus, nunquam antehac in publicum editum, &vel eo nomine commendandum, quod praeter descriptionem regionis &incolarum universam Principum Marchiae Brandenb. historiam ad sua tempora, brevi concinnoque compendio persequatur Autor. Ad fidem Operi conciliandam, observante in Praefatione Cl. Krausio, facit, quod ab aliis accepta pleraque ipsis autorum verbis recitet, atque diplomata, principumque rescripta, epistolas &alia monumenta, integra &illibata, eadem, qua consignata sunt olim, lingua, in medium proferat, neque numorum etiam testimonium, &carminum, quibus prisco more illustrium heroum egregie fortiterque facta canebantur, sibi duxerit esse negligendum. In temporum rationibus subducendis (eodem judice) diligens cumprimis est, &accuratus, Principumque familias etiam schematibus adjectis illustrat, neque quidquam omittit, quod rebus lucem foenerari lectorumque commodo inservire possit. Impenderunt. huic scriptori non minorem curam atque Leuthingero editores, atque binis inprimis usi sunt exemplis calamo exaratis, quae majori prae ceteris fide digna multisque locis locupletata esse deprehenderunt, è quibus excerpta sunt, quae in aliis deerant, illique adjecta, cui major fides suo merito tribuebatur quam iis, quae manibus variorum teruntur. Videri autem poterat pars melior deesse concinno huic historiae Marchicae compendio, nisi ad nostra usque tempora narrationis filum perductum esset; quapropter id muneris dederunt docto cuidam viro bibliopolae, qui quidem eo consilio hanc provinciam suscepit, non ut universa, quae a laudatis Principibus prudenter sortiterque perpetrata sunt, stilo verbisque exprimeret, sed ut praecipua Minim cipua tantum rerum illis temporibus gestarum capita levi penicillo adumbraret. Equidem optat in Praefatione Cl.