# Acta eruditorum 1729 450

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, CHRISTIANI GOTTLOB HALTAUSII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/450
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/450

4 versionem, quae Deum omnia ita facere ait, ut inter se quadrent, unumque alteri respondeat, concinnitate quidem sententiae sapientissimo numine dignae commendari; at cum Latini potius quam Hebraei sermonis indole convenire censet, vocemque πων interpretatur ex significatione radicis σιον, quae non semper respondere, sed interdum simpliciter loqui significat, v. g. Pf. CXIX, 172; unde etiam 113yo Mich. III, 7 verbum. B. Lutherus noster reddidit. Nominalem significationem indicat, ipso judice, patach articuli sub cum dagesch proximae literae impresso. Sententia autem emergit ejusmodi. Facii Deus oninia ex verbo suo, h. e. ex voluntate sua sanctissima, qua rebus qua verbis declarata: impium etiam facit, h. e. constituit ad diem malum, seu ad poenam scelerum, sua malitia non divino nutu perpetratorum justo tempore luendam. Hic modeste indicat S. Rev. Autor, curiosas de origine mali, & causis, cur Deus tot mala fieri permittat, disputationes veritam sibi arborem eognitionis boni & mali videri, cum satius sit digito compescere labia, & cogitare ad rationem quidem Deo reddendam nos obligatos, non illum nobis. Matth. IV. 5–8 illam tuetur sententiam, quae negat portatum raptatumve per aera a fatana optimum salutis nostrae autorem, sed assumtum docet, sive deductum ut Luc. XVIII. 31 &c. quam quidem sententiam recordamur etiam AB. nostro Godefrido Olecrio ita desensam, ut simul prosanam & impiam Bouhoursii versionem, le diable Temporta, abominaretur. Commendat hac occasione S. Rev. Autor in disputatione circa potentiam diaboli moderationem mediam inter errores Beckeri & crudelitatem eorum, qui falsa imagiae suspicione irritati in innocentes saeviunt; laudatque notabilem B. Calovii sententiam, quam ex System. T. IVp. 338 huc etiam repetere non abs ipsi abs re fuerit, multa magis & veneficis eveniunt, quae verper agere sibi videntur, v. g.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
