Latin
SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 454
Unproofread scanNot analysed yet
Atque nunc quidem in ornanda consimilibus collectionibus, earum cumprimis, quibus Marcularum, id est limitanearum nomen a Caesarum veteri limitum Imperii tuendorum instituto haesit, Provinciarum historia versari eruditos Germanicarum rerum culiores, observat in Praesatione Operis, quod prae manibus, Cl. Krausus. Siquidem prolatis ab Ill. Francofurtensis Acad. Antecessore Christ. Gottfe. Hofmanno decennium abhinc in publicum Lusaticae Marchiae Historicis, superiori anno secuti sunt Cel. Menckenii nostri beneficlo Misnensis Marchiae Scriptores; quos nunc excipiunt, qui Marchiae Brandenburgicae illustrandae operam addixerunt. Horum itaque Volumine primo, quod proditum est nuper, quid mercium venditent erudito lectori editores, paucis nunc a nobis est exponendum. Bini scilicet rerum Marchicarum scriptores, vel sola raritate admodum commendabiles, hoc Volumine continentur; ineditus alter adhac, alter dudum typis exscriptus, sed tam raro integer obvius, ut raritate sua ipsos Codices MSS. provocare potuerit. Nicolaus Leuthingerus is est, cujus de Marchia &rebus Brandenburgicis Commentarii in instructissimis etiam Principum Bibliothecis desiderati sunt hucusque, quanquam pars Operis una aut altera passim inter cimelia custodiretur. Cum enim parte illae XXX, quibus universum Opus absolvitur, neque tempore eodem, neque eodem loco prela fatigarint, praetereaque non sumtibus bibliopolarum, sed vel autoris, vel eorum, quorum nominibus inscriptae leguntur, typis expressae fuerint, factum est, ut variorum in seriniis negligentius habitae, difficillime reperiri atque in unum locum conferri possent. Quamobrem cum &locupletissimi, inde ab initio saeculi XVI usque ad annum ejusdem non a gesimum quartum, rerum in Marchia gestarum annales habere he tur Leuthingeriani, &insigni candore veritatisque studio, pertinaci in perquirendo diligentia, usuque rerum &varia doctrina, stili denique elegantia se commendarent; passim pro ressituendo in lucem Opere praestantissimo vota nuncupata sunt, manum etiam admoventibus maximo suo tempore in aula Brandenburgensi literarum Maecenate Ottone L. B.