# Acta eruditorum 1729 46-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, FRIDERICI HOFFMANNI MEDICINAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/46-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/46-2

2 Alphi tius sane spe nostra impensissimis eruditorum precibus exorari se passus est Illustris Antor, atque nec gravissimis negotiis, nec magistratu, quem per annum gessit, Academico, nec ingravescentis senectutis incommodis obstantibus, quartum hunc Medicinae systematicae Tomum, sive partem ipsius priorem luci publicae cominisit, quae omnis generis febrium pathologicam & practicam specialem disquisitionem cum cautelis & observationibus clinicis, nec non morborum curationumque historiis complectitur. Ipsam ergo in genere febrem intermit, tentem prudenter definit, quod sit spasmodica universi systematis nervosi & vasculosi affectio, juncta cum omnium in corpore functionum laesione, orta a causa nervosas partes ad intensiorem contractionem irritante, ita quidem, ut accedente ipsa, fluida vitalia primum ad interiora, cor & majora vasa ab externo ambitu agantur, & postea aucta cordis & arteriarum systole, celeriter cum aestu per strictiora vasa iterum extrorsum pellantur, donec spasmo laxato, excretiones succedant, & febris desinat. Speciatim deinde ad tertianam transiens, veram ipsius sedem constituit in biliariis hepatis ductibus & duodeni flexira; causam vero in materia excrementitia salino sulphureae, & activae indolis: in indicationibus curatoriis eo respiciendum suadet, ut biliosi humores temperentur & per poros evacuentur, spasmi in paroxysmo mitigentur, sordes primae regionis acidae obtundantur, biliosae & viscidae corrigantur & per inseriora evacuentur, & debiles denique partes roborentur, quod per corticem chinae in substantia exhibitum optime fieri posse asse. rit. Quartanae porro eosdem cum tertiana natales assignat, hac saltim intercedente differentia, quod tum materiae illi activae & caustica acrimonia imbutae nupta sit materia altera ex pancreate ad acido viscidam indolem accedens, quam hinc diuturniores dare inducias, nec tam cito colligi & ad spinalis medullae membranas tardius appelli arbitratur. Ad istius vero contumaciam expugnandam praeter alia multa commendat inprimis bina à se inventa probatissimi usus medicamenta, insusum nemMinm 3 Sect. I. pryleg.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
