Latin
SCRIPTORUM HISTORIAE MARCHIAE
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 460
Unproofread scanNot analysed yet
Natus is erat Priawaldi, haud ignobili Prignitiae oppido, atque optidiis artibus in ludo patrio imbutus, Wittebergam contenderat, juris disciplinae, sacris praeterea rebus, philosophicis &philologicis operam daturus. In quibus cum per aliquot annos versatus esset, scholae patriae praefectus est A. 1571. Sed cum ad exteros excurrere decrevisset, muneri scholastico, quarto, ex quo id susceperat, anno valedixit. Peregrinatione tamen, ob turbas publicas, non ex voto succedente, veteris urbis Brandenburgi scholam regendam accepit A. 1575, annoque sequenti senatui Brandenburgensi adscriptus, Syndici munere functus est aliquandiu, donec inter Scabinos ejusdem urbis locum consequeretur. Quousque vitam produxerit, perinde atque cetera viri, ignoratur: nisi quod conjectura sit, eum longius producturum suisse Opus, quod nunc in lucem profertur, bistoricum, si post A. 1582, in quo illud definit, diutius supervixisset. Neque, si ab hoc Opuscuo discesseris, aliis ingenii monumentis innotuit, praeter Orationem sub initium muneris scholastici Brandenburgensis recitatam &typis tum temporis expressam. Ceterum publico nomine rogamus editores Operis hujus bibliopolas, ut, pro amplissimo apparatu Scriptorum Marchicorum, qui ipsis, ut ex Praefatione discimus, ad minus est, quamprimum plures hujus Collectionis Tomos luci exponant, atque praeter Chronicon Leninense, huc usque inter deperdita relatum, Hastitios quoque, Schockios, Becmannos aliosque, quorum spem facere videtur. Cl. Krausius, in scenam producant.