Latin
Cap. II
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 465-2
Unproofread scanNot analysed yet
agus ignente 364 LACTAERUDITORUM stione ac stagnatione aptissime derivat, eamque tollere proinde nna cum spastica nervorum affectione in curatione jubet. Febris autem ardentis simplicis &verae itemque cholericae natales partim ex celerrima sanguinis &humorium per minima vascula obstructa agitatione, partim vero ex biliosi succi in duodenum &ventriculum effusi acri mordacitate deducit, in eaque curanda sanguinem caute mittendum, acrimoniam obtundendam, alvumque perite movendam esse pronunciat. Febris itidem stomachicae ab inflammatione nervosae ventriculi substantiae oriundae medicationem pari ferè modo aggrediendam censet. In angina porro ex congestione atque stasi seri inflammatoria in faucium internis veniente curanda sanguinis e venis Febrem phrenetijugularibus externis missionem dilaudat. cam, cujus causam esse conjicit impetuosum sanguinis ad caput appulsum ob interceptum alioversum transitum, eadem venarum jugularium itemque sublingualium incisione, inprimis vero pediluviis expugnandam esse tradit. Pleuritidis spuriae &verae item &peripnermoniae curationem suscipiendam esse asserit venae sectione in brachio lateris affecti, post medicamentis diluentibus &discutientibus, spasmum quoque laxandum &sputum secundandum simul inculcat. De febre hepatica seu hepatitide notat, rarissimam esse veram hepatis inflammationem, frequentissimam contra spuriam partibus membranosis hepati contiguis insidentem, quam potionibus diluentibus &remediis blande diaphoreticis &c. infringendam esse affirmat. Contra sebrem nephriticam praeter alia commendat fomenta, lacticinia, clysteres, carminativa, &c. quae pari quoque cum successu adhibenda suadet contra velicae inflammationem, additis saltim aquis mineralibus cum lacte asinino hauriendis, nec non vino dulci. Febri vero uterinae succurrendum inprimis existimat venaelectione in pede. In ophthalmiae medicatione sanguinis &seri acris motum a capite derivandum, stasin inflammatoriam discutiendam &oculum denique a recidiva defendendum esse monet. In febris mesentericae cira, respicit potissimum eo, ut sanguinis affluxus alio derivetur, nemata &mulcentia adhibeantur &praemissis praemittendis opiata &roborantia adjiciantur. Idem mesenterium pro sede pariter habet omnis generis febrium lentarum &hecticarum; quae cum variae sint, variam quoque esse medendi methodum ostendit; laudat tamen vel maxime lac asininum, post medicamenta adstringentia &roborantia, balneorum quoque usum &equitationem ut et vecturam in curru. De febribus denique symptomaticis, aliis scilicet primariis morbis vel laesionibus accedentibus docet, cito esse compescendas, quod gravia plerumque symptomata inducant: quomodo vero sint tractandae, si vel a vulnere, vel aliunde oriantur, pluribus itidem distincte tradit. Atque haec summa est totius praestantissimi Operis. Sub finem publice rogamus Illustrem Autorem, ut promissi sui memor, vertente anno, postremam, quae restat, partem orbi erudito donare sicque systemati suo aeternum victuro colophonem imponere haud gravetur. EPISTOLA APOLOGETICA PRO ECCLEsia Lutherana contra calumnias &obtrectationes STE PHANI JAVORSKII, Resanensis &Muromiensis Metropolitae, ad amicum Moscuae degentem scripta a JO. FRANCISCO BUDDEO, Theol. D. &P. P. Jenae, sumtu viduae Meyer. 1729. 4. Nam refutationem Stephani Javorskii libri Petra fidei