# Acta eruditorum 1729 469

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, MAPKOT ANTONINOT TON EIS EATTON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/469
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/469

Antonini Textus exhibetur, prout editus a Gatakero, cujus & distinctio in Sectiones servatur, ut & ejusdem Versio, licet interdum paulisper immutata. Subjiciuntur eaedem quoque Notae ex Gatakero, & aliis, excerptae, quas Autor Oxoniensis editionis, qui sub literis R. I. in praemissa dedicatione latere voluit, propriis auxit, una cum iisdem variantibus Lectionibus, vitorumque doctorum conjecturis. Celeberr. Buddeus in Introductione, quae Praefationis loco accessit, philosophiam stoicam ex mente Antonini exhibuit, ita quidem, ut Sect. I de philosophia, speciatim morali, Il de bonis ac malis, speciatim de summo bono, III de Deo, IV de Homine, V de Affectibus, eorum. que remediis, VI de officiis hominum generatim, speciatim erga Deum, VII de officiis hominis erga se ipsum & alios, agat. Ad Vitam Imperatoris ac Philosophi quod attinet, eam ad ductum Julii Capitolini & Andr. Dacierii, secundum seriem annorum, quibus ille vixit, accurate descripsit ejus Autor, at multa tamen dempsit, addidit nova. In subjunctis criticis Observationibus vita ac res gestae Antonini, & alia memoratu digna, quae ipso imperante contigerunt, mirifice illustrantur. Inprimis judicium, quod is §. VIIIp. 154, de Commentariis Antonini tulit, adduci meretur. Existimat nimirum, meditationes varias, non uno tempore, unaque serie, sed diversis temporibus, horis maxime succisivis, ut res & occasio tulit, in adversa, extemporali paene opera conjectas iis contineri. Occurrentium rerum contemplationi philosophicae deditum Imperatorem, sive domi, sive militiae ageret, quae meditanti succurrerent, chartis mandasse, indeque varia ipsi nata esse, quae ad animum in contemtu brevis aevi confirmandum, dubiosque vitae casus praesenti virilique animo perferendos pertinerent. Atque haec quidem post fata demum ejus ab liis luci & immortalitati vindicata esse, observat, quem jam laudavimus, Autor.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
