# Acta eruditorum 1729 472

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, CHRISTIANI THOMASII ELOGIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/472

Naturali persuadendi sacultate pollebat: ceterum ab eloquentia penitiore alienus acute ac luculenter scripsit multa; concinne, accurate, castigateque non item, quod Libri ejus, qui plurimi sunt, satis docent. Numerum eorum, vel per indicem, non edimus, nec opus est: alias enim haec obvia. Satis sit memorasse, rem literariam in universum primo adjutam plurimum esse Dialogis illis admodum festivis, (die Monats-Gespraͤche) Historia Sapientiae & stultitiae Vita Socratis, Cautionum parte potissimum priore, & Disputationibus, minutisque aliis quibusdam scriptis: Historiam civilem disquisitionibus passim parvis, quae quasi aliud agendo incerta quaedam & salsa historiae Romanae & praesertim Ecclesiasticae arguunt: Philosophiae partes, excepta naturali, quae vulgo physica, omnes, singulis operibus, introductionem & usum, quam praxin vocavit, titulo exhibentibus. Lemures inprimis, & quae alia temere manibus tribuuntur, ejicere e philosophia libris plusculis annisus est vir minime credulus: Jus Naturale praeter Dissertationes ad id argumentum Institutionibus Juris prudentiae divinae, Fundamentis Jur. N. & G. Specimine prudentiae judicialis. Historia Ju. ris Naturae, & libris id genus aliis: Jus Civile Romanum Annotationibus ad Strauchium, Scholiis & Additionibus ad Huberi positiones & praelectiones, Notis ad Instit. & Dig. Commentariis de causis juridici & mixti argumenti, (die Juristische und vermischte Haͤndel) Historia Juris Romani per positiones, Naevis Juris prudentiae Romanae, aliis item libris & longe maxima Dissertationum parte: Jus Ecclesiasticum, Cautionum parte posteriore, Commentariis in Lancelotti Iustitutiones, Dialogo de simultaneo, qui quidem sat lepidus, inter postrenna viri scripta censendus; Feudale, Selectis, Feudalibus; Publicum, Notis ad Monzambanum; fingulae denique Jurisprudentiae partes passim, Dissertationibus Academicis praesertim, quae vulgo in manibus habentur, multis illustratae sunt. Quibus libris, quantamcunque illis fata ad posteros durationem destinaverint, fama tamen viri, laudatique nominis recordatio profecto futura est diuturnior. AE F No. XI. δα καὶ ACTA

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
