Latin
LRULMTORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 473
Unproofread scanNot analysed yet
LRULMTORUM, publicata Lipsiae Calendis Novembris Anno MDCCXXIX. DISCOURS HISTORIQUES CRITIQUES Theologiques &Moraux &c. hoc est, SERMONES HISTORICO-CRITICOTheologico. Morales in praecipuos Veteris Novique Testamenti Eventus. Autore JACOBO SAURIN, S. Evangelii Hagae Comitum Ministro. Accedunt figurae aeneae ab Hoetio, Houbrakenio, &Picarto delineatae. α ἔνε καὶ ἐν τοῦ γὰρ οῦν τάρος τῶ Hagae. Comitum, apud Petrum de Hondt, 1728, fol. T. Alph. 4 pl. 2. Tabb. aen. 71. T. II Alph. 6 pl. 8, Tobb. gen. 38. Ignum elogiis nostris Opus producimus, in quo sive res ipsas sive ornatum, quem tot Tabulae aeneae summa arte repraesentatae attulere, spectes, nihil erit, quod defiderari ultra possit. Quae fuerit ejus suscipiendi occano, ipso in limine Praefatio indicat. In conficienda quippe imaginum graphice excusarum collectione, quae Veteris &Novi Testamenti Historiam exprimeret, quidam cives rem suam &operam profuse perdiderant. His sub onere incepti jam fatiscentibus ac paene obrutis successit V. Cl. D. van der Marck, qui remotis undequaque obicibus, id aggressus est ac praestitit, quod alii frustra tentaverant. Miris &supra hominis privati sortem ingentibus impensis tandem effecit, ut celeberrimi peritissimique chalcographi Operi adornando certatim insudarent.