# Acta eruditorum 1729 475

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULMTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/475
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/475

Doctiorum hominum, a quibus dissentitur, sphalmata sic obelo notata sunt, ut ea errantibus habita fuerit reverentia, qua summos Viros vel dormitantes prosequi par est. Sunt etiam errores, quos in eorum opprobrium denudare religio fuit. Quam adhibet erga illos, regulam ipsissimis Gl. Autoris verbis Latine translatis eo lubentius apponemus, quod eam Christianos ac benè moratos scriptores semper & ubique prae oculis habere deceat. Homo, inquit, studiis consenuit, agros rudes atque incultos subegit, extricavit; non raro mentis humanae angustiae, saepe etiam attentionis, quae ad praecipuas objecti sui partes maxime crigitur, caespitatio, scribenti calamum in leviculum errorem inducunt: quinquaginta apertos libros prae manibus vel in pulpito contuetur, objectorum multiplici varietate quaesi fulgurite caecutire evenit; in Plutarcho se videri arbitratur, quod in Cicerone conspicit; nomen pro nomine inscribit. Idcirco tanquam falsarium aut inscium arguas? an Lectorum cachinnis devovenda est animi distractio; quam ne tu quidem sensisses, si eadem tibi fuisset legenti mentis contentio, quae fuit scriptoris, cum in hunc errorem impegis? non solum in omne urbanitatis leges, verum etiam contra optima aequitatis & religiosae charitatis instituta peccaverit, qui alienam dormitationem tam immisericorditer vexaverit. In allegationibus indicandis laudandam sedulitatem Cl. Autor adhibuit. Ad Voluminis cujusque calcem congesta sunt argumenta & probationes, si, quando defuerunt libri, e quibus loca adduci debuerant, scriptores saltem sunt designati, e quorum fide relata sun Optabunt sane lectores, ut eversis quibusdam erroribus totidem vera C! Autor superstruxisset. Non semel, postquam opiniones male conceptas diruit, nihil apponit, quod locum vacuum impleat; sed varia asserta conglomerat, plurimasque dubitandi rationes annectit. Praevidet Clariss.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
