# Acta eruditorum 1729 476

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULMTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/476
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/476

Autor non paucos fore; qui sibi ludos fieri, meliusque suis desideriis consultum fuisse arbitrabuntur, si omissa tam laboriosa indagatione; statim dixisset nescio; nec tot, nec tanta ignorantiae suae congessisset argumenta. Sed aliter prorsus censebunt, ubi rem attento animo pensitaverint. Theologus quanta valet mentis attentione quaestiones aliquot contemplatur. Nihil occurrit, quod haerentem ac dubitantem expediat. Quid consilii capiat in his constitutus angustiis vir ceterum probus & verax? Aliisne sucos faciet? secusne loquetur ac credit? an argumentis, quae proponit, majus attribuet pondus, quam quo illa reapse aestimanda sunt? Lectoribus ea, quae hominibus ratione praeditis debetur, reverentia exhibita tunc est, cum eorum judicio relicta est sententiae electio in dijudicandis quaestionibus, quas palam definire χεῖ, καὶ periculosum estatque temeritati proximum. Obiicietur fortassis, an locorum quorundam in SS. Codicibus obscuritas cum doctrina de inspiratione commode conciliari possit? optime potest, inquit Cl. Autor. Non enim hoc dogma sic accipiendum est, ut, aspirando Scriptoribus sacris, Spiritus sanctus voluisse credatur, ut posteros distincte ac perspicue docerent omnia facta, omnia & singula capita Chronologiae, Genealogiae aut Physices, de quibus erant aliquid delibaturi. Hoc unum voluit & effecit, ut Ecclesiae corpus doctrinae praepararent, in quo, quicquid credere & exequi ad salutem aeternam necessarium est, declararetur. In quaestionibus, quae ad fidem spectant, nec judicium suum cohibet Cl. Theologus, nec dubium lectorem relinquit, Pyrrhonismi vel tenuissimam umbram dissipans. A controversiis, quae Christianas Societates discindunt, prudens abstinuit; ut pluribus prodesset liber, omnibus Christianis scriptus. Volumen primum LXX Sermones complectitur & in Moysis morte atque encomio definit; atque eadem plane complecti videtur, quae Differtationibus Cl. Autoris ad Pentateuchum (quae ad eundem numerum adscendunt) Amstel. 1720 editis, & in Actis nostris A. 1721 M. Jun. p. 23 accurate recensitis & laudatis continentur; secundum Sermones omnino XXXV continet, ad mortem usque Saulis. Notandum vero, per hanc Sermonis vocem non intelligendas esse conciones ad populum, quales Noster habuit ac publici juris fecit Hagae. Comitum quatuor Voluminibus, quae prodierunt annis 1721, 1722. 1724 & 1725 sub titulo: Sermons sur divers Textes de FEcriture salute. Verum enim vero in Opere, de quo hic agitur, Sermones sunt lucubrationes historico-criticae, quae, ut figuris lucem afferant, eventus in aere adumbratos non strictim aut quasi per compendium exponunt, sed occasione data consuetudines, mores, atque alia multa docte ac jucunde recensent.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
