Latin
LRULMTORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 477
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt disquisitiones, in quibus narratio a Scriptore sacro instituta ita ampliatur ut identidem, cum res postulat, Historiae ejusdem argumenti misceantur, vel quaestiones quaedam interserantur, quae ad majorem textus sacri declarationem haud parum conferunt. Exemplo instituti rationem discas. Secundae partis Sermo quintus Reges, quinque à Josua victos exponit. Inter narrandum occurrit nomen Jerusalem, quod a Scriptore sacro usurpatur, quanquam constat urbem, quae sic tandem vocata est, aliud tunc temporis nomen gessisse. Quaeritur, quomodo nuncupata fuerit ea aetate, qua vixit Josua; quaeque fuerit origo nominis recentioris Jerusalem. Dimicantes Israelitas duo adjuverunt prodigia: nempe grando lapidea, &Sol cursum sistere coactus Josua jubente. Multa de lapidibus ex aere decidentibus e variis cum veteribus tum recentioribus libris adduntur. Nonnullae de lapidibus cum grandine conjunctis conjecturae afferuntur, exemplis nuperis confirmatur, grandinem adeo crassam &gravem e coelo emissam, ut domos tectis, armenta &homines vita privaret, &colligitur talem fuisse grandinem, quae Amorrhaeos profligavit, etiam absque lapidibus. De Sole ad nutum Josuae subsistente, docta inseritur Dissertatio, ubi inquiritur, qui sit liber Justi, de quo sacer Historicus, quomodo Sol intelligendus sit stetisse in Gabaon? an Scripturae sacrae stylus in rebus physicis semper ad litteram pro indubitato veritatis testimonio usurpandus sit? an Scriptores sacri res, ut reipsa sunt, descripserint, an vero se vulgi opinionibus accommodaverint? Villelmi Wisthoni sententia refellitur, quam in sua nova telluris Theoria edidit.