Latin
JO. FRANCISCI: BUDDEI, THEOLDET
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 478-2
Unproofread scanNot analysed yet
JO. FRANCISCI: BUDDEI, THEOLDET P. P. Ecclesia Apostolica, sive de statu Ecclesiae Christiana sub Apostolis Commentatio historicos dogmatica; quae &Iniroductionis loco in Epistolas Pauli ceterorumque Apostolorum esse, queat. Jenae, suntibus viduae Meyerianae, 1729. 8. . AN. N. Alph. 2 pl. 10. NUm Ecclesiae Apostolicae scientia illis, qui sacris litteris Coperantur, utilis, imnio necessaria sit; S. Rev. ac celeberrimus Autor laudabilem omnino operam in conscribendo hoccelibro collocavit novamque lucem divinioris doctrinae cultoribus accendit. Nec solum tamen Commentatio haec ipsius argumenti dignitate ac praestantia; veruni &explanatione, quam Autor aeque doctissime ac eleganter instituit, sese commendat. adeo ut nullum caput, quod ad Ecclesiam legatorum divinorum illustrandam pertineat, inevolutum reliquerit.