# Acta eruditorum 1729 478-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JO. FRANCISCI: BUDDEI, THEOLDET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/478-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/478-2

JO. FRANCISCI: BUDDEI, THEOLDET P. P. Ecclesia Apostolica, sive de statu Ecclesiae Christiana sub Apostolis Commentatio historicos dogmatica; quae & Iniroductionis loco in Epistolas Pauli ceterorumque Apostolorum esse, queat. Jenae, suntibus viduae Meyerianae, 1729. 8. . AN. N. Alph. 2 pl. 10. NUm Ecclesiae Apostolicae scientia illis, qui sacris litteris Coperantur, utilis, imnio necessaria sit; S. Rev. ac celeberrimus Autor laudabilem omnino operam in conscribendo hoccelibro collocavit novamque lucem divinioris doctrinae cultoribus accendit. Nec solum tamen Commentatio haec ipsius argumenti dignitate ac praestantia; veruni & explanatione, quam Autor aeque doctissime ac eleganter instituit, sese commendat. adeo ut nullum caput, quod ad Ecclesiam legatorum divinorum illustrandam pertineat, inevolutum reliquerit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
