# Acta eruditorum 1729 478

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, LRULMTORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/478
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/478

Sed quia Solis in Gabaon & Lunae in Valle Ajalon immoratio ambagibus quibusdam involvitur, quas Theologus penitioris Astronomiae mysteriis non initiatus explicare non potest, Cl. D. S gravesande in Lugdunensi Academia Astronomiae Professor a Cl. Autore interrogatus, rem totam doctissime, ut solet omnia, per Epistolam illustravit. Hunc Tractatulum summa cum voluptate leget, quisquis veritatem mathematicam cum veritatibus Scripturae Sacrae conciliare amat. 5. Ad fabulas Mythologicas, quae ex illa Josuae victoria desumtae esse visae sunt, Cl. Autor progreditur, & in Corollarii morem observat, difficillimum esse victoriarum; quae narratae sunt, accuratam Ἐποχὴν definire, vel quantum temporis in iis reportandis Josua insumserit, explicare. Magis in animo Historicus sacer habuisse videtur, ut Herois enumeraret triumphos, quam ut eorum Chronologicam seriem cum posteris communicaret. Hinc sit, ut miris inter se modis dissentiant Eruditi, ex quibus quis praeferendus sit reliquis, quisve potissimum sequendus, difficulter admodum judicare liceat. Stylus Cl. Autoris ubique est nitidus & elegans. Flores adspersi, sed sobris, non profuse. In eo oratorem facile agnoscimus, inter diseruissimos Gallos jam dudum notissimum, quanquam in hoc Opere infra oratoriam majestatem humiliorem affectat elocationem, quae historiam ornat, non sucat. Tandem praeter argumenta & probationes, de quibus jam egimus, non desunt Indices rerum varii & copiosissimi. ENAE IN

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
