# Acta eruditorum 1729 481-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JO. FRANCISCI: BUDDEI, THEOLDET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/481-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/481-2

Postquam Autor observavit, quod in hierarchia Ecclesiae Apostolicae rite dijudicanda charismata a muneribus & munera ordinaria ab extraordinariis probe sint discernenda, disserit de Apostolis, septuaginta Christi discipulis, ut & de Evangelistis, probatque, quod Apostoli intuitu dignitatis ac muneris inter se fuerint aequales nec ullus exstiterit primatus. Hisce explicatis, porro exponit de presbyteris & episcopis deque Diaconis, ac disputat: num alii adhuc in Ecclesia Apostolica fuerint ordines? itemque num in ea fuerint monachi? Speciatim notatur Spanhemiuis, quando Apostolis quandam potestatem judicialem & legislatoriam tribuit, id quod caute ac cum grano salis accipiendum esse, monet Autor, ne ex Apostolis imperantes ac domini rerum fiant. Inprimis quoque legenda sunt, quae habet de Episcopatus origine, de metropolitanis aliisque rei hujus argumentis, quae aeque docte ac copiose sunt tradita. Idem dicendum est de capite septimo eoque ultimo, quo disseritur de vita moribusque Christianorum itemque ritibus quibusdam Ecclesiae Apostolicae. In eo primum Autor monstrat, quod quamvis Ecclesia Apostolica vitae sanctae studio maxime enituerit; naevorum tamen non fuerit expers, quod vel schismata in ea exorta testentur; deinde, quomodo Apostoli vitiis, quibus labes ecelesiae adspergi potuerit, obviam eundum censuerint, ubi speciatim agitur de excommunicatione ac denique exponit de quibusdam ecclesiae hujus ritibus, ita ut ostendat, quod ad pompam atque ostentationem haud comparati fuerint. Inprimis quae de schismate Ecclesiae Corinthiacae late atque erudite edisserit, commendanda ac legenda esse, arbitramur. Quam igitur singularem dignitatem atque existimationem reliqua Autoris nostri monimenta tuentur, eandem & haec commentatio omni ure sibi vindicat.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
