# Acta eruditorum 1729 482

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, JO. FRANCISCI: BUDDEI, THEOLDET. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/482
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/482

Praeter haec monet varia adversus celeberrimum Lampium, quando hic probare contendit, Cerinthum seculo demum secundo vixisse, fallique adeo eum magnopore, qui illum, aut ejus sectatores a Joanne refutatos sibi perluadeat; item, Joannem neutiquam ad Ebionitas respexisse, Disputat quoque contra Vitringam, qui quidem haud negat, Cerinthum tempore Apostolorum vixisse & suos disseminasse errores; Evangelium tamen Joannis, aut ejus exordium illi, ut & Ebioni ea quidem, qua id vulgo intelligitur, ratione oppositum fuisse, abnuit. Antequam ipse Autor veram ac genuinam rationem ostendit, qua Joannes doctrinam suam Cerinthianis erroribus opposuerit, iterum solide ac graviter refellit commenta Artemonii, qui licet fateatur, quod initium Evangelii Joannis Cerintho sit oppositum; mentem tamen sententiamque Evangelistae mirum in modum pervertit. Sed tamen monstratur, quod Joannes non solum in Evangelio suo, praecipue ejus exordio; sed & in Epistolis suis Cerinthianorum errores resutaverit; hisque dictis, agitur de chiliasmo Cerinthi, quodque ab eo, quem flatuerint Papias atque alii veteres ecclesiae doctores, fuerit distinctus, declaratur. Epistolae Pauli ad Colossenses varia loca ex Cerinthianorum placitis, illustrantur, quae nimirum in capite illius primo & secundo de Christo ejusque divinitate occurrunt. De Ebionitis cum disserit Autor, ostendit, quod fuerint haeretici, qui ab Ebione sectae autore ac conditore nomen sint sortiti, hincque illis contradicit, qui isto non alios, quam ipsos Christianos venisse existimant, qui a Judaeis per contentum pauperes appellati sint; speciatim autem notat Tolandum, qui Nazaraeos & Ebionitas pro una eademque secta venditando utrosque veros ac genuinos Christianos fuisse, contendit, ac, qui non procul hac in re a Tolando discedit, Artemonnium. Hic enim censet, Nazaraeos & Ebionaeos in eo consensisse, quod utrique Christum pro nudo homine habuerint; discrimen autem, quod inter eos intercesserit, in eo constitisse, quod illi Jesum hominem virtute altissimi in virgine conceptum; hi autem Jesum hominem Josephi esse filium, crediderint. Atqui hoc est, quod Autor noster copiose atque accurate examinat ac resellit. Sextum caput agit de hierarchia Ecclesiae Apostolicae.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
