# Acta eruditorum 1729 486-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, FRANCISCI WOKENII, S. S. TH. L. ET LL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/486-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/486-3

qui Germanice proposito libello docere voluit, sponsam in Cantico, esse Reginam austri, Nicaulen, quae Salomonis fama allecta, in Palaestinam venit, se convertit, cum Rege concubuit, & gravida domum reversa: hic vero ut typus convertendarum ad Christianam Ecclesiani gentium proponeretur. Hoc quicquid est commenti, in prooemiali Dissertatione Pl. Rev. Autor falsis denudavit plumulis. In ipsa vero Commentatione in Canticum id agit, ut paucis multa dicat, & quae ab aliis jam bene sunt exposita, ad modum ferè paraphraseos, breviter tangat; quae vero in obscuriori hoc libro, Criticam adhuc industriam flagitare videbantur, paulo curatius evolvat: quo ipso multis aliquam attulit lucem. Quaedam dabimus specimina. Sponsa non confert oculos suos cum oculis subrufis columbarum, sed cum columbis ipsis, quas in deliciis habere puellae solent. Nullum hic adest juramentum per capreas & cervas agri, sed sensus est: adjuro vos, sive vos bella sequamini, sive tranquilla pace fruentes inter cervas agri palemini. C.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
