# Acta eruditorum 1729 487

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, FRANCISCI WOKENII, S. S. TH. L. ET LL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/487
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/487

VI, E, difficillimus alias creditus locus, exponitur, non quod Salomo, sive verus, sive mysticus, tot Reginas, pellices & virgines in gynaeceo habuisset; sed quod, si & tot pulchrae Reginae, pellices ac virgines cum Sponsa conserventur, Sponsa tamen, vel earum ipsarum judicio, pulcherrima sit futura. Id quod ex ipso probat Hebraismo, sine hac expolitione, variis modis impedito. C. VII, I, aliquod S. Trinitatis indicium quaerit, & v. 3 nil spurii deprehendit. Quemadmodum & locum; quo empaectae abuth solent, v. 9 ex inductione locorum, ubi oy cum 3 occurrit, exponit, & ostendit, verti eum posse, nec, adscendam in palmam, nec, ibo ad Tamarem. De Dudaim peculiarem habet conjecturam, & per hortos, in quibus sponsa habitat, varias religiones intelligi non posse, monet. Plura in ipso libello legi possunt. COMMENTATIO HISTORICO-THEOLOgica de fabulosa, variisque fraudibus quondam obnoxia & delusa Megapoli, in Academia Rostochiensi inaugurali Discursis A. MDCCXX, d. XXAprilis primum proposita, nunc vero prolixius significatis argumenti circumstantiis edita a DAVID. HENR. KOEPKENIO, D. Rostochii, apud Joach. Wildium, 1729. 4. Alph. 1 pl. 4. Utor Pl. Rev. qui iam ultra 20 & quod excurrit annos Professoris Poeseos munus, SS. Theol. Doctoris titulo etiam insignis, in Academia Varniaca sustinet, ad veteres nonnunquam delicias respicere, historiamque, inprimis patriam, exornare non desinit, cujus egregia quondam, cum provinciae eam docendi in hac ipsa Musarum sede admotus esset, aliquot specimina dedit, e quibus nobis sequentia succurrunt: Memoria Rostochiensium Protevangelistae, M. Joach. Kutzeri, A. 1702. Memoria Conradi Lostii, Episcopi Suerinens. A. 1707. Prasagia Reformationis Mecklenburgicae, A. 1708, in 4. Rostochii edita.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
