# Acta eruditorum 1729 490

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/490

ACTA ERUDITORUM tamen alter alteri prudentia quisi & astutia praestiterit, ex tota aliqua provincia hic velut collatum in cumulum, quem sane haut contemnendum Autor coacervavit, cui denique, quod de aliis, serri nempe candentis prodigio pollicitus erat, cumque eo comparatis, in quibus fraudum gemina indicia sibi observasse visus est, p. 165 sqq. subjicit; sicque tandem prolixiorem hanc nec ineruditam commentationem claudit: quam proinde dignam existimare liceat, ut harum rerum curiosis ejusdem lectionem commendemus, a qua deterrere eos haut debebit, siquidem prolixioribus nonnihil prolusionibus, quin & certaminibus e Theologorum schola petitis, totiesque repetitis, hinc inde passim ab Autore detineantur, quod pro instituto ac muneris sui ratione sibi faciendum esse putavit. EUTRO PII BREVIARIUM HISTORIAE Romanae, cum Metaphrasi Graeca Paeanii, & Notis VINETI, GLAREANI, TANAQ, & ANNAE FA BRI, HEARNII, SYLBURGII & CELLARII. Accedunt SEX. RUFI Breviarium, cum Notis CELLA. RII, & MESSALA de progenie Augusti. Ex MSS. Bibl. Lugd. B. recensuit SIGEBERTUS HAVERCAMPUS, qui & suas & C. A. HEUMANNI Notas adjecit. Lugd. Bat. apud Jo. Arn. Langerak, 1729, 8 maj. N novam eandemque nitidissimam & omnibus, quae olim prodierant, annotationibus instructam editionem Eutropianae Epitomes historiae Romanae, qua (ita judicat in Praesatione Cl. Editor,) meliorem nemo omnium, quotquot sunt, fuerunt, inter Compendiorum scriptores, darè poterit. Cl. Havercampus, cujus jam Josephum & Lucretium simili modo editos recensuimus, non solum editas ab aliis annotationes textui subjecit, (quorum & Praefationes Dedicationesque praemisit,) sed ipse quoque quatuor MSS. Codicibus, qui asservantur in Academiae Lugdunensis bibliotheca, usus est ad emendandum Eutropium. Tellimonia item veterum pariter & recentiorum de hoc Breviario praefixa voluit. In texui secutus est Thomae Hearnii, quae A. 1703 Oxoniae prodiit, editionem, ejusdemque exemplo praeter Paeanii Metaphrasin Graecam adjecit PseudoMessalae libellum de progenie Augusti, & incogniti cujusdam Graeculi Orationem in obitum Constantini iunioris.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
