# Acta eruditorum 1729 491

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/491
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/491

Cellario vero duce simul exhibuit Sexti Rusi Breviarium. Ceterum in divisione Eutropiani Breviarii in capita secutus est editionem Annae Fabri, quam unicum in Praefatione vocat muliebris sexus in literis humanioribus exemplum. Ubi quidem optaverimus, ut margini adscripsisset numerum capitum editionis Cellarianae, ne difficilis reddatur labor laudata ab aliis loca hic quaerentibus, Ex Notis jam antea editis, quae partim criticae sunt, partim historicae, magnam historiae Romanae partem doctissima luce perfundentes, nihil excerpimus. Morem vero nostrum secuti e Notis nunc primum editis Cl. Havercampi & Cl. Heumanni nonnihil proferemus: quanquam utriusque perpaucae sunt annotationes, cum (ut in Praefatione scribit Cl. Editor,) jam gemat onustus tot commentatoribus sectator ipse brevitatis, si quis alius, Eutropius. Doctissimus igitur Editor lib. II cap. 5, pro in Italiam venerunt e MSS. rescribit ad Italiam venerunt, & lectionem hanc ex aliis Eutropii locis probe defendit. Lib. III cap. 7 e MSS. ita reponit: latrocinati navibus Romanorum subaudi interceptis,) fuerant. Vulgo editum est naves. Lib. III cap. 19 e MS. quodam docet, Annibalem ab Extropio vocari calidum & impatientem ducem: adeoque callidum, quod editum erat, mutat in calidum, duces sequens Carolum Dangium atque Heumannum. Lib. III cap. 15 pro omnes Hispani ponit omnes Hispaniae, eamque scripturam defendit ex alio simillimo Eutropii loco. Lib. IV. cap. 4, ubi Scipio, Africani frater, vulgo legitur accepisse nomen Astatici, e MSS. restituit Astagenis, idque ex eo defendit, quod in antiquis monumentis Scipio ille Astagenes appellitetur. Lib. VI cap. 24. e MSS. exhibet ex Pompeji filiis major pro edito Sextus Pompeji filius major. Lib. VIII cap. 12 pro imperii fastu scribendum censet imperii fastigio, seculus non solum MSS. Codices, sed & morem Eutropii, aliis etiam locis ita locuti. Lib. IX cap. 9 pro Lolliano e MS. scribit L. Aeliano, eamque emendationem propugnat e nummis. Lib. IX cap. 15 docet, quomodo Constantius, Imperator Christianus, ab Eutropio dicatur relatus suisse inter Divos, & e Symmachi epistolis ostendit, ethnicos etiam de Christianis Imperatoribus hanc appellationem usurpasse. Lib. X cap. 16, ubi ab Eutropio Julianus Imp. vocatur nimius religionis Christianae insectator, duce Codice MS.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
