Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 492
Unproofread scanNot analysed yet
delet rò nimius, ac postea observavit, jam Lambecio istam emendationem in menteni venisse. Cum vero lib. I cap. 2 pro raptarum injuriam è Cod. MS. rescripsit raptorum injuriam, hoc est, injuriam a raptoribus virginum profectam, ea mutatione abstinendum fuisse, haud injuria censemus. Solent enim Latini injuriam alicujus vocare non solum eam, quae ab ipso insertur aliis, sed eam quoque, quam accipit ab alio. Cicero Orat. pro Ligario cap. 10: vestras injurias persequamini, id est, vobis illatas. Tacitus in vita Agricolae cap. 16: suae quoque injuriae ultor, hoc est, injuriae sibimet ipsi illatae. Curtius VIII, 3, 16: Convertit (Rex) animum ad vindicandas injurias eorum, quibus a praetoribus suis avare ac superbe imperabatur. Et quid multa? Ipse Eutropius lib. IV. 6, 3, vel ex distinctione Havercampianae editionis cap. 14 ita scripsit: Corinthiis bellum indictum est propter injuriam legatorum Romanorum. Quam, quaeso, similis est hic locus superiori, ubi commota esse Eutropius dixit bella propter injuriam raptarum! Ex Heumannianis notis illa prima nobis occurrit, in qua lib. II cap. 3, pro praesumserunt scribendum judicat resumserunt: quae emendatio tam certa videtur Cl. Havercampo, ut eam approbet, &in textum recipiat, etsi tres suorum Codicum MSS. habeant priorem scripturam. Lib. II cap. 24. Vir Cl. monet, non esse emendandam hanc Eutropii phrasin: Regulum petierunt, id est, a Regulo petierunt; cum eadem plus semel usus suerit Augustinus. Lib. IX cap. 19 pro fatigatione taxaverant rescribit fatigatione vexaverant, docens ex Gellio, vexare hoc tempore dictum fuisse pro exagitare aliquem, quod &a nostratibus appellatur einen veriren; &e Sidonio Apollinare, fatigationes hoc temporis tractu dici consuevisse illusiones jocosus. Adjungimus, &Cl.