# Acta eruditorum 1729 494

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTA ERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/494
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/494

16 Augusti 1725. Eo ipso die Illustr. Antor per telescopium 150 palmorum in Lunam conversum in macula Platonis, quae tum in limitem illuminationis incidebat, observavit subrubentem radium Solis supra obscurum ejus fundum transmissum ex margine maculae candido & Soli obverso, non secus ac solent per hiemem in clauso cubiculo radii Solis per senestras admissi reddi oculis evidentes. Astronomis phaenomenon hoc considerandum proponit, ut judicent, num indicium sit foraminis alicujus patentis in margine maculae Soli obverso, per quod radii trajecti, veluti per senestram appareant; an fortasse malint opinari esse radios refractos, qui ex margine summo versus imum flectantur & subrubescant, adeoque indicium videatur atmosphaerae circa Lunam admittendae. Huic observationi jungit alteram aliquoties repetitam, telescopiis quoque minoribus, qua crenam quandam sive incisionem rectilineam deprehendit inter maculas Platonis & Aristotelis veluti fossam quandam praelongam una cum area quadam triangulari in vicinia. Longitudo ejus est circiter & diametri lunaris. Et eam utilem esse existimat, ut posteri observent, num forsitan aliqua in superficie Lunae mutatio contingat. Longitudinem illius incisionis dum ad mensuram 70 circiter milliarium Italicorum reducit; experimenta in dimetiendo gradu terrestri a se facta una cum linea Meridiana Italiam pervadente a Romano littore prope Ardeam ducta per urbem ipsam & thermas Diocletiant ad Heliometrum Clementinum, per aedem S. Silvestri in monte Soracte per Eugubium & littus Adriatici paulo ultra Ariminum, & producta ad Sabinos per Vaconis pagum & apicem montis, cui monte Coscia nomen est, deinde per verticem montis dicti gnonte Acuto, pertingente vero ad oram maximam orientalem portus Ariminensis le editurum promittit. Maculas in Venesiue uersalis iam igi MENSIS NOVEMBRIS A. MDCCXXIX. 495 re observavit A. 1726 lunaribus illis amplioribus similes, quas nudo oculo in Luna conspicimus & quae ab Astronomis maria dicuntur.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
