Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 495
Unproofread scanNot analysed yet
Monet autem, ad harum observationem eligendos esse dies a nebulis immunes &crepusculi horam provectiorem esse expectandam, nempe plus quam dimidiam post occasum Solis: lenti objectivae in telescopio 90 vel 100 palmorum convenire aperturam, quae diametrum obtinet unciarum quatuor: distantiam foci vitri ocularis neque longiorem esse debere unciis decem, neque semipalmo Romano breviorem. Postquam igitur observationes singulas accuratissime descripsit &qua cura, quave cautione easdem instituerit, sideliter exposuit; ex iisdem celidographiam conficit, quae exhibet Veneris faciem naculosam per telescopium ico palmorum instar Lunae nudo oculo visae, ita ut maculae Veneris appareant simillimae maculis lunaribus, quae maria appellantur: causam tantae similitudinis in id conjicit, quod, quemadmodum demonstrat, imago maculae Veneris in suo telescopio obtinuerit vim &litudinem imaginis maculae aequalis in Luna sine telescopio conspecta in mediocri ejus elongatione a terra. Unde colligit, maculas in Venere per telescopium istiusmodi, quali ipse usus est, observaturum ea visus acie pollere debere, quae sufficit ad Lunae maculas majores, quae appellantur maria, nudo oculo satis distinguendas. Ut clarior reddatur dispositio axis &rotatio globi Veneris, nec non dispositio macularum cum plano circuli definientis extrema illuminationis &separantis hemisphaerium planetae Soli expositum ab adverso hemisphaerio a Sole non illustrato, atque reliqua ab ipso observata circa maculas conferri possint cum aliis observationibus inposterum instituendis, &recognosci possit, num aliqua mutatio macularum in eo planeta contingat; globum solidum formari curavit, qui planetam Veneris repraesentat. Polis &axe rotationum in eo signatis, quemadmodum in globo coelesti ac terrestri vulgo fieri solet, in ejus superficie delineavit maculas per telescopium a se observatas, retenta, quantum fieri potuit, mensura amplitudinis singularum ac distantiae modo inter se tum a colis, tum ab aequatore Veneris: quae singula quomodo per observationes determinari potuerint, edocet.