Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 497
Unproofread scanNot analysed yet
Et quemadmodum praeterea Geographi mappas conficiunt, quae planisphaeria orbis terrarum Perspectivae regulis efformata in plano circulari ad aequatorem recto, nempe in aliquo Meridiano, exhibent; ita similiter planis phaeria Veneris delineavit, in quibus tum maria circa aequatorem, tum circa polos repraesentantur. Selegit autem eam methodum, quam Nicolaus de Fer, Geographus Regius, ceteris praetulit, propterea quod minus deformet vera intervalla partium in globo notandarum. Ut vero singula maria justa ad se invicem &ad regiones Veneris proportione exhibere posset; mappam quoque construxit per lineas parallelas in forma parallelogrammi rectanguli, quali mapparum genere nautae utuntur ad ventorum rhombos unicuique Meridiano facilius observandos. Circa aequatorem septem maria deprehendit, per quorum fere media ille transit; circa polos duo; quatuor praeterea circa aequatorem freta &promontoria octo. Nomina maribus imponit a Joanne V, Lusitaniae Rege, ab Henrico Infante, Emanuele Rege, Constantino Principe, Columbo, Vespuccio &Galilaeo; fretis quatuor ab Alphonso de Albuquerque, Vaseo de Gama, Cortesio &Joanne Dominico Cassini; octo denique promontoriis a Nunno de Cunba &Fraacisco de Almeyda, Duarte Pacheco, Joanne de Castro, Pivario, Petro Alvaro Cabral sive Caprali, Regia Scientiarum Academia Parisina &Instituto Scientiarum ac bonarum artium Bononiensi. DenominatioRrr nationis hujus rationes historicas prolixe reddit: mari vero Boreo nomen a Marco Polo, australi a Ferdinando Magellano imponit. Ut Lectorum curiositati satisfaciamus, duo hemisphaeria hic exhibere placet, ubi A est mare primum seu regium Joannis V, B mare Henrici Infantis, C mare Emanuelis Regis, D mare Constantini Principis, E mare Columbi, F mare Vespucci, G denique mare Galilaei: in H vero est mare boreum sive Marci Poli &in I australe seu Magellanicum.