Latin
ACTA ERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 499
Unproofread scanNot analysed yet
1682, ea tamen non amplius penes se habebat, cum A. 1712 additamenta nonnulla sua ad inventum Hugenianum cum Academia Scientiarum Regia communicaret, quoniam jam A. 1689 paulo ante obitum Reginae Suecorum Christinae Romam fuere remissa. Cum vero motus vertiginis Veneris definiri nequeat nisi per accuratas macularum observationes; non mirum, quod eum longe aliter deprehenderit, quam fert vulgaris opinio Cassino Autori tribui solita, in ipsius tamen scriptis non extans. Neque enim intervallo 23 horarum, quemadmodum hactenus creditum fuit, sed 24 dierum eundem absolvi Noster ex observationibus suis demonstrat, additis horis circiter octo. Hinc praedicit similem aspectum Veneris de terra eam observantibus d. 7 Febr. A. 1734, qualem exhibuit d. 9 Febr. 1726. Cum parallelismus axis Veneris in revolutione octimestri circa Solem momenti maximi sit; in eodem ex observationibus suis demonstrando multus est Astronomus summus simulque monet Astronomum lectorem, quae in posterum tenere debeat, ubi ad eundem observandum animum applicare voluerit. In observanda denique parallaxi Veneris ulus est methodo Casiniana, quae legitur in Actis A. 1685 p. 470. Observationes, ex quibus eandem deducit, habitae sunt Calendis Julii A. 1716, Venere versante in vicinia cordis Leonis, ad diem usque 4 ejusdem mensis. Eruit parallaxin Veneris horizontalem 24. Sec. 20 tert. unde resultat distantia Veneris a Terra ad datum tempus 8000 semidiametrorum terrestrium. Inde porro colligit distantiam Solis a Terra semidiametrorum similium 13403 seu numero rotundo 13400, adeoque ejus parallaxin horizontalem Sec. 14 tert. 18. Ceterum Autor parallaxin Veneris adeo subtiliter &accurate a se definitam esse confidit, ut parem certitudinem vix expectari posse ipsi videatur ex alia quacunque observatione hactenus instituta. Quodsi quidam fuerint, qui egregia haec ac utilissima inventa confirmare ac perficere voluerint; eos docet, quae ipsis observanda sint, ne tantus labor successu distituatur.