# Acta eruditorum 1729 5-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, HORAE SUBSECIVAE MARBURGENSES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/5-2

Notionibus ita reductis utendum esse tanquam principiis primis, nec admittendum tanquam verum Systematique inferendum, nisi quod legitima ratiocinandi forma eorum ope ex assumtis eruitur, quae vel definitiones nominales, vel determinationes subjecti in propositionibus natura sua hypotheticis constituunt. Exemplum veri Systematis elementaris esse elementa Euclidis demonstrat. Ostendit etiam modum, quo Systema hoc elementare ab erroribus immune conservetur. Eo fine duplex commendat examen, quorum alterum a priori, alterum a posteriori instituitur. Nec rectius in jure antinomias, si quae commissae fuerint, & detegi, & in Corpore juris condendo evitari, pro bat, quam ubi leges Systema quoddam efficiunt: ubi simul docet quid faciendum sit ei, qui Jus Civile comniune seu Justiniantum in Systema veri nominis redigere voluerit. Cum denique Pitcurnius, Medicus celebris Medicis Astronomorum institutum imitandum commendaverit; Noster inde ausam arripit, ultimo loco de Medico Astronomos imitante commentandi, additurus ea, quae a Pitcarnio non fuere annotata, hac tamen vice seponens, quae sine intimiori Astronomiae notitia intelligi nequeunt. Jubet igitur Medicum de omni objecto ad artem salutarem spectante primum colligere observationes communes sive obvias, quae quasi sua sponte sese offerunt, & ex his prima artis Medicae deducere stamina, in sublidium vocatis principiis aliis, legitima ratiocinandi forina colligens, quod inde eruitur. Etsi autem inde illata plerumque adhuc dubia sint, ea samen non esse rejicienda, cum incertorum ope ad certâ perveniatur, dum in causam incertitudinis inquiritur eaque cognita porro in modum impedimenta removendi.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
