Latin
LRULIIORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 5-3
Unproofread scanNot analysed yet
Sumatur dein in radio CQ sursum producto &diametro perpendiculari CP =quadranti AQ, &jungatur PE, ex puncto vero N agatur NL alteri EP parallela, quadratrici alicubi occurrens in L, ex quo puncto deinceps ducta LB diametro AD parallela, occurret semicirculo AQD in optato puncto B: jungendo enim BE, triangulum ABE erit ad semicirculum AQD in data ratione DN ad DH. Ex hac vero constructione deducit quoque Geometra solutionem arithmeticam, quae ope hujus analogiae: ut AE ad DN ita quadrans AQ ad arcum AB, arcum hunc per approximationem determinat. Idem Hermannus calculum integralem perficere studet ope theorematum, quae hujus sunt tenoris: 1) Integralis aequationis du =Rad K est uz MRat; in qua M datur per aequationem (quam vocat) canonicam, dK =(λ41) MORRd M. 2) Integralis aequationis du =R. Sud K est u =MR**SE &aequatio canonicam dK= (λ41) MSdRιμει) MROS VRSdM. 3) Aequatio du =RASETdK integralem habet UERASuTM, cujus aequatio canonica est de=- (λψε) MSTR+ (μ41) MRTAST (41) MRSOTERSTAM. Et similis est processus in infinitum. In his autem theorematis R, S, T &c. denotant quantitates una, duabus, aut pluribus indeterminatis, ut libet, compositas; elemenium vero de non modo easdem indeternsinatas, quas quantitates R, S, T &c. continent, involvere potest, sed etiam plures, aut subinde etiam secunda differentialia. Literae graeca λ, μ, v exponentes indefinitas quantitatum R, S, T designant, casibus particularibus deinceps definiendas. In applicatione theorematum tota difficultas huc redit, ut ex aequatione canonica eliciatur aestimatio indeterminatae M: quod ut fiat, in elemento dR seligit aliquod membrum, in quo plures dimensiones respectum indeterminatarum insunt, quam in reliquis membris, &,cum hoc membro omnia membra elementi dk dividit, cum quibus haec divisio succedit, nullaque habita ratione coefficientium &signorum quantitatibus per divisionem oriis praeponit coefficientes indefinitas A, B, C, D &c.