# Acta eruditorum 1729 50-3

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ERUDI IORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/50-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/50-3

moliti sunt Venetorum Bibliopolae, Sebast. Colenti & Jo. Bapt. Albrizzi, in Novis literariis, quae Lipsiae vernaculo idiomate bis per hebdomadem prodeunt, primum relarum est A, MDCCXXVII Sect. XXIVp. 243sqq.; nec vana fuisse ista destinata atque promissa, documento nobis sunt praestantis ac vastissimi illius operis Tomi priores duo, qui jam primo vere A. MDCCXXVIII typis ac prelo Venetorum liberati, beneficio Illustrissimi cujusdam Viri nunc tandem & ad nos transmissi sunt. Quid sibi velint, & quas habeamus meliores Conciliorum Collectiones, hic multis referre, in rei literariae hodierna luce non multum attinebis, praesertim cum ante hos paucos annos de rebus, ad conciliorum notitiam spectantibus, peculiari ac perquam luculenta commentatione donati simus a doctissimò Francisco Salmonio, Sorbonae Parisiensis Doctore atque Bibliothecae praefecto; cujus non modô uberiorem recensum ipsa haec Acta Erud. A. MDCCXXVI M. Febr. p. 52 sqq. instituerunt, sed & idem ipse liber, quod ibidem promissum erat, typis nostratium recusus, mox ex illo tempore aequo sat pretio fuit comparandus.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
