Latin
ACTAERUDITORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 501
Unproofread scanNot analysed yet
Wolsius in immortali OntoloVerum, ubi tantum perficio giae opere stabilivit, resolvere. opus, admodum verendum, ne alii, methodi Geometrarum nescii, pro confusis habeant, quae ego summo digesta ordine censeo. His vero autor suasorque sum, ut Logicae praeceptis animos suos prius imbuant, antequam nostra legere decreverint. Alii mirabuntur, ubi omnis Medicinae institutiones duabus partibus, ἀνθρωπολογία &θεραπευτικὴ, absolvi viderint. Atque his distinctam quandam quorundam Medicinae principiorum ideam communicare decrevi. Medicinam definivi per scientiam eorum, quae per corpus humanum possibilia sunt. Quae definitio fufficiet a fastu suo revocandis Medicis. Vis corporis humani mihi est vis totalis; quae nempe viribus omnium corporis partium aequalis est. Sanitatem hinc definio per vim corporis humani integram. Quin &inde liquet, sanitatem partis cujusdam esse illius vim integram. Quodsi vero, in parte quadam, vi partis illius major oriatur resistentia; aderit illi parti morbus: eoque ipso minuetur vis corporis humani. Est ergo morbus vis corporis humani imminuta seu labefactata. Enimvero vires partium corporis humani a vi quadam alia primario dependent: id quod suo loco evictum dabo: illam vocabo vim principem, quae mihi est vis, sine qua reliquarum virium actio intelligi nequit. Nempe vires illae reliquae per principem demum fiunt vires: absque illa tantum habentur pro facultatibus. Quum jam vires partium C. H.