# Acta eruditorum 1729 503

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTAERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/503

Dico; ab intelligente determinata esse assumenda & applicanda quaecunque: namque non possunt distincte intelligi felices ὑγιείνης & Θεραπευτικῆς successus: nisi determinatae ante fuerint actiones generales remediorum, victus ceterorumque externorum in corpus humanum vel sanum vel aegrum: quae dein in quovis quaesito casu specialius determinandae erunt. Si placet & remedia distinguere: habebitur φαρμακευτικὴ, χειρουργικὴ, διαιτητικὴ &c. Sicque omnis Medicina tandem absolvitur φυσιολογίᾳ, παθολογίᾳ & Θεραπευτικὴ. Verum enim vero elementa mea Medicinae constituent ἀνθροπολογία & Θεραπευτικὴ, quarum prior φυσιολογίαν & παθολογίαν ubique connexas sistet. Cur vero binas hasce scientias in unam compingam, hanc accipe causam: quia παθελογία, separatim tradita, sola generalia morborum complecti potest. Dedi jam olim exempla a musculorum convulsione petita: unde patuit, in cognoscenda speciatim omnium muscuiorum convulsione, Medico ad specialissimam φυσιολογίαν musculorum recurrendum esse, ut, si e. g. sit declarandum, num ore, a morbo musculorum clauso, levantes inferiorem maxillam vel aliquis eorum sint convulsi; an vero biventer fit paralyticus? Memoravi in praefatione ad Douglass descriptionem comparatam musculorum C. H. & quadrupedis, musculorum actiones non prius intellectum iri, quam si trahentur in cadavere in omnem situm possibilem successive disposito. Inde deduxi, quosdam musculos in diverso situ diversas actiones edere: sic bicipitem internum cubiti, prona manu, hanc primo supinare. Hinc jam porro concludo, a convulsione unius musculi in diversis corporis sitibus diversos apparere posse effectus, quos imprudens Medicus a duobus vel pluribus musculis congulsis derivabit. Nam convuliorum musculorum motus semper sunt inter se, ut actiones naturales illorum musculorum. Annon ergo praestat, παθολογίαν jungere physiologiae? Attende ultimo antagonismo musculorum.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
