# Acta eruditorum 1729 504-2

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, MEDITATIONES DE ORIGINE, INDOLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/504-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/504-2

MEDITATIONES DE ORIGINE, INDOLE, effectibus atque historia Juris Reformandi Regum ac Principum, nec non Statuum Imperii Romano Garmanici, circa religionem. Francof. & Lipsiae, apud Mezler & Erhard, 1728. 8. Plag. 22. Um errores Principum de jure suo circa religionem civiEum sint omnium maxime noxii, e Regibus quippe facientes tyrannos truculentissimos, & cives in summam conjicientes miseriam, aeterna profecto laude digni sunt nostrae aetatis philosophi, qui subtilius scrutati naturam & religionis & societatis civilis, superiorum temporum errores e theologia & politica sustulerunt, &, quod etiam ad religionem attinet, suum cuique, suum, inquam, jus Regibus, suum civibus, planissime assignarunt. Horum ingrediens vestigiis doctissimus hic Anonymus de jure imperantium circa sacra sapienter philosophatur, & simul placita sua scite accommodat ad statum Imperii Romano-Germanici. Divisit autem opus suum duas in partes, generalem & specialem. Prioris Capite I originem juris reformandi altissime repetiturus, agit de origine & natura societatis civilis. Contemplatus scilicet multarum societatum ad humanam felicitatem necessitatem, ostendit, eas, nisi constituto civili imperio, bene se habere non posse.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
