# Acta eruditorum 1729 504

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, ACTAERUDITORUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/504
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/504

Constat; illi curatissime attendendum esse in musculorum contusionibus, paralysibus, in vulneribus & fracturis ossium, ubi determinata quaedam medela requiritur vel determinatus quidam situs ab intelligente Medico aegro est commendandus, nempe ille, in quo antagonista agere nequit. Sed dixi in Praefatione citata summum παράδοξον, quod me ipsum adhucdum exercet; eidem musculo in alio situ alium esse antagonistam: sicque haecce meditatio in priorem redit. Ea ratione noscitur, cur Winslow aegros in lecto decumbentes, quibus hypogastrica sectio facta est, propria capitis elevatione prohibeat, eique aliam a ministro quodam factam substituat? Ut enim sterno massoidaei agant, punctum fixum in osse pectoris requiritur: hoc vero efficiunt recti & pyramidales abdominis. Horum autem actio curationem vulneratae vesicae urinariae impedit. Quare nobis eadem semper hac de re perstabit sententia: & rectissime idem perspexit III. Wolfius.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
