# Acta eruditorum 1729 508

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729, J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/508
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/acta-eruditorum/acta-eruditorum-1729/508

J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT. Petropolit. Hist. Eccl. & Human. Liter. P. P. Introductio in Historiam & Rem literariam Slavorum, inprimis sacram, seu Historia Critica Versionum Slavonicarum maxime insignium, nimirum Codicis sacri & Ephremi Syri, Il Libris absoluta. Accedunt IISermones Ephremi Syri nondum editi de S. Coena, fidei Lutheranae testes & vindices. Altonaviae, impensis Jonae Korten, & Amstelodami apud Isaacum Tyrion, 1729, 8. Alph. 1 pl. 4. * JOn nisi pergratum id eruditis lectoribus accidere potest, fiquidem illis de re & argumento, quod parcius hucusque vel plane non tractatum est, cognoscere datur: praesertim si id fiat a scriptore, quem huic negotio parem omnino existimare liceat. Talem autem esse Cl. Kohlium, hoc facilius nobis debet esse persuasum, cum ipse rebus a cognitione nostra alioquin remotioribus praesens aliquando propiusque admotus fuerit, quin immo per binos annos in tradendis tractandisque iisdem ex publica muneris ratione versatus fit.

---

Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
