Latin
ERUDI IORUM
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 51
Unproofread scanNot analysed yet
Nemini igitur ignotum esse potest, novissimam ante hanc Conciliorum editionem nos debere curae atque labori Jo. Harduiii, S. J. quae postquam Parisiis in regiis excusa typis prodiit, variam omnino sortem tam apud Gallos, quam apud exteros experta est. Nostri non est instituti de integra hac lite hoc loco referre, videri interim in hanc rem possunt praeter laudatum Salmonium d. c. P. II Artic. XIII, ex nostratibus Jo. Alb. Fabricius in Bibliothec. Graec. Vol. XIp. 123 &c. Christoph. Matth. Pfassius in Hist. Theolog. Liter. P. III. p. 213 sqq. ac novissime Magnus Crustius in Diss. Epistol. ad Christ. Wormium, mox a nobis recensenda, qui quidem postremus, qua valuit in absconditis hucusque literarum arcanis indagandis solertia, &in hac causa ἀνέκδοτον ejusmodi aliquod detexit, quod ipsius Gallicae gentis perspicacissimos Viros adhuc fugit, &de quo omnino conferri meretur I. c. p. 31 sqq. Illud autem hic taceri non debet, Harduinum in omittendis &resecandis monumentis quamplurimis, quae priores editiones ac praecipue Labbeana, exhibuerant, adeo nimium fuisse, ut jam multi ex eruditis eadem omissa noluerint, cum hinc sibi necessitatem impositam viderint, &illam Labbeanam editionem comparandi, quod tamen vix magno sumtu facere licuit. Fuitque proinde optatum, ut Concilia de integro bona fide recenserentur a Viris Ecclesiasticae rei peritis &veritatis amantibus, quo necessariis notis instructa &adversus corruptelas praemunita legi tutius &majori cum fructu possint. Ac his se potissimum desideriis ac votis moveri passi sunt Eruditi Veneti, ut curandam hanc novam editionem susceperint. Quanquam enim Tomi illi priores duo, eeren sie die einere per se uidenter se genera rerum MENSIS FEBRUARII A. MDCCXXIX. duo, quos hucusque habemus, praesamine nullo instructi sint, in quo institutum ipsi suum aperuerint; significatum tamen id ipsum jam tum fuit in memorato Lipsiensium nostrorum indicio, cuin quo &nunc ipse titulus, qui Labbeo.