Latin
J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 512
Unproofread scanNot analysed yet
167, addendum esse censemus Cap. III Autor de Versione Slavonica ipsa, variisque rebus ad Codicem S. Slavonicum pertinentibus, adhuc tradit. Primum hic in quaestionem venit, quosnam fontes in transserendo Codice interpretes secuti sint; ubi quoad V. T. ex LXX Versione, quoad N. T. autem ex ipso Graeco fonte originali adornatam esse versionem Slavonicam, §. 1 contenditur. Judicium pretitumque huic Versioni statuendum haut melius decernere licere ratus Autor, quam si tum ex V. tum N. T. specimen aliquod exhibeat, hoc ipsum §. 3 &4. praestat. Quo facto illi tandem restare visum est, ut de aliis etiam quibusdam dialecti Slavonicae SS. versionibus &editionibus traderet: quocirca §. 5. meminit istius editionis Bibliorum, quae Winebergae 1584. in sol. prodiere, non quidem lingua, dialecto tamen Slavonica, cujusmodi sunt Bohemica, Wendica, &c. hic autem charactere Latino reddita; hujusque autores M. Dalmatinum &Prim. Truberum, tum ex his tum aliis suis conatibus describit, atque etiam de hujusmodi editione in Bibliis polyglotiis El. Hutteri itemque Jo. de la Haye, sibi non quidem visis, aliqua monet. De recentissimis vero in Ruthenicam linguam vulgarem, quae &ipsa Slavonicae illius dialectus est, ab Etnesto Glückio aliisque forte tentatis versionibus, &quam Gloriosissimus Petrus I in animo habuerit, editione Amstelodamensi §. 6 edocemur, hisce quidem destinatis eventum nondum hucusque respondisse. Peculiares tamen Novi Poederis librorum, itemque Plalterii editiones, easdemque tam ex superiori quam nostro tempore non unas haberi §. 7. &sque traditur, quarum aeque ac Codd. Matorum aliquot recensio subjungitur. Tandemque falli in eo nonnullos §. q demonstratur, qui sibi &aliis voluere persuasum, quod longe vilius sit pretium, quod Vet. Test. prae novi foederis libris ab Ecclesia Ruthena statuatur. Sic Libro I ex superiori quidem destinatione finito, appendix tamen ad eundem accedit, addenda quaedam &corrigenda in superius traditis Cap. I. §. 7. de Codice Ostroviensi potissimum sufficiens. Exemplum namque aliquod ipsius hujus codicis, quo hucusque caruerat Autor, ex insigni Fabricii Hamburgens. apparatu librario benevole secum communicatum accepit, ejusque usum in rem plane convertit suam, cum sane multa sint, quibus ea, quae de hac editione supra tradiderat, augere, quin &emendare debuerit, ut proinde nobis cum autore optandum foret, ut hoc thesauro, paulo serius reperto, ipsi statim ab initio frui licuisset.