Latin
J0. PET. KOHLII, IN ACAD. SCIENT
Acta eruditorum, Acta eruditorum 1729 514
Unproofread scanNot analysed yet
III juxta cum disquisitione de falsitate testamenti Ephremiani Sermones duos in causa S. Coenae, eosdemque fidei Lutheranae testes &vindices, primum in lucem protraxit, ita qui supra n. 7 inter promissa Autoris relati sunt tres reliqui, iidem ipsi sunt, quos ex eadem sua translatione expectare jussi sumus. Atque haec speciminis loco e praesenti labore Kohliano sufficient, qui justo forte diutius nos detinuit, quod efficere facile potuit argumenti raritas, quae &omnium cordatiorum veniam merebitur, sicubi forte nec sibi nec aliis etiam ubique ex asse satisfacere potuit Cl. Autor; quod tamen in continuandis suis ejusdtem rei conatibus, quemadmodum &in praesenti jam fecisse perhibuimus, emendaturus, correcturus ac magis magisque perpoliturus est. 30. GEORGII WALCHII HISTORIA CRItica Latinae linguae; Editio nova multis accessionibus auctior. Lipsiae, sumtu Jo. Friderici Gleditschii B. Filii, 1729. 8. Alph. 2 pl. 11. VNAm singularem atque accuratam industriam S. R. Autor, Collega noster honoratissimus, in adornanda nova editione